

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 36: Versus 10
Regem vero.Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiae ad exercenda opera justitiae, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiae, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum foeditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis foedera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per poenitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldaeorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes aetati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum praelatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiae praerogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt.Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdrae: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quae de eo dicantur, et quae ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus.[RAB. ex Beda.]Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.